- LUPA
- I.LUPAinter Numma Romanorum, memoratur Arnob. adv. Gentes l. 4. Quod abiectis infantibus (romulo et Remo) peperit Lupa non mitis, Luperca inquit, Dea est auctore appellata Varrone. Et Lactantio, Instit. Christ. l. 1. c. 20. Romuli nutrix Lupa honoribus est affecta divinis. Vide quoque Ovid. Fast. l. 2. v. 413. et 415. Plutarch. in Romulo, Liv. l. 1. c. 4. Propert. Eleg. 4. l. 4. v. 55. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 66. Librum Inscriptionum p. 105. it. ubi de Amulio, Ilia, Numitore Romulo, aliquid etiam infra in voce Lupus.II.LUPAquae et Acca Laurentia, sive Larentia, Faustuli uxor, pastoris armenti Regii, quae geminos infantes Vestalis filiae Numitoris ad ripam tiberis expositos aluit.III.LUPAvulgo Loin, fluv. notissimus in Gallia Celtica, oritur in iugis Autissiodorensibus et castrum S. Ferreoli S. Fergeol, Castellionem, et Montem Argiae, Nemus, ac Murittum praeterlapsus, apud Sacrum portum Barbeau, in Sequanam labitur, inter Monasteriolum et Melodunum Senonum. Item nomen loci fluvio huic appositi et Castellioni proximi, unde domini Castellionis super Lupam. Est et Lupa, fluv. in Sequanis, la Louve: inter Salinas et Ararim medius fluens. Item amniculus Celticae la Loupe, qui in Auturam devolvitur. Est quoque flumen, Lupum, a Provincialibus le Loup nuncupatum, quod non longe a Varo in mare Gallicum delabitur. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.